라틴어 문장 검색

"o senium positure rogo falsisque sepulcris natales habiture vices, qui saepe renasci exitio proprioque soles pubescere leto, accipe principium rursus corpusque coactum desere.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix19)
Lapis est cognomine magnes decolor obscurus vilis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete2)
Herculeas vidit Fluvio luctante palaestras moenibus ex altis Calydon pretiumque labori Deianira fuit, cum pectore victor anhelo Alcides fremeret retroque Acheloius iret decolor:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae83)
quo saucia vento decolor iratos attollat Cynthia vultus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:267)
invalidum dextro portat Titana lacerto nondum luce gravem nec pubescentibus alte cristatum radiis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:27)
nunc omnia fetu pubescant virgulta velis, ut fertilis Hybla invideat vincique suos non abnuat hortos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:39)
Scilicet plerumque simili genere peccari etiam ab agricolis, qui pulcherrime positas vineas, antequam pubescant, variis ex causis destituunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 2:5)
Pubescentem vero, et quasi adolescentem convenit religare, foliisque omnibus nudare, tum et crebris fossionibus implere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 1:3)
dehinc pubescens Actiaco triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octauiae filius dexteriore ueheretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 4:2)
Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, quem inter equites tormentis Philotae conturbatos alienus terror abstulerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 5:1)
nec tu lucis' ait 'nec videris ulla iuventae gaudia, non dulces fratris pubescere malas?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 359:1)
nam si distendere vellet et vexare uterum pueris salientibus, esses Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres impleret tabulas numquam tibi mane videndus.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI292)
dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas quot stabant pueri, cum totus decolor esset Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII109)
nec minus in certo dentes cadere imperat aetas tempore et inpubem molli pubescere veste et pariter mollem malis demittere barbam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:7)
Nam vinum cum in infantia est, dulce, cum pubescit, magis suave quam dulce est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 15:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION